Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 21
1  Anno ante urbem conditam XXX Peloponnensium Atheniensiumque maximum bellum totis viribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut velut victi se ab alterutro subtraherent bellumque desererent. 2  tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam diu late vastationem stragemque edidit. 3  Anno XX ante urbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas virgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio, per annos viginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae vires inplicuerunt. 4  qui cum se magnis exsecrationibus devovissent sacramentisque obstrinxissent domum nisi Messena expugnata numquam esse redituros, ac per decem annos longa fatigati obsidione nec tamen aliquem vincendi fructum adepti, porro autem et querellis uxorum super longa viduitate et periculo sterilitatis contestantium permoti revocarentur, 5  consultatione habita veriti, ne intercepta spe subolis sibi magis hac perseverantia quam Messeniis perditio nutriretur, selectos in exercitu eos qui post iusiurandum in supplementum militiae venerant Spartam remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, infami satis nec tamen utili licentia. 6  ipsi autem proposito insistentes expugnant fraude Messenios, victos servitio premunt. at illi, diu cruentam dominationem inter verbera et vincla perpessi, iugum excutiunt, arma sumunt, bellum instaurant. 7  Lacedaemonii Tyrreum, Atheniensem poetam, ducem proelio legunt. qui tribus conflictibus fusi, amissum exercitum vocata in libertatem servorum manu suppleverunt. 8  sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrrei poetae et ducis conposito carmine et pro contione recitato rursus accensi mox in certamen ruunt; tanta autem vi animorum concursum est, ut raro umquam cruentius proelium exarserit; ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit. 9  tertio Messenii reparavere certamen. nec Lacedaemoniis mora. multas in auxilium copias utrimque duxerunt. Athenienses vero Lacedaemonios alibi intentos e diverso adgredi parant. 10  nec Lacedaemonii quievere: nam ipsi in Messenios occupati Peloponnenses inmiserunt, qui Athenienses proelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parva classe inpares viribus, navali congressu facile vincuntur. dehinc recepta classe, aucti etiam militum robore, victores in proelium vocant. 11  Lacedaemonii quoque omissis Messeniis in Athenienses arma convertunt. diu variae et graves pugnae et anceps victoriae status ac postremum pendente eventu utrimque discessum est. 12  sciendum tamen est maxime, ipsam esse Spartam quam et Lacedaemonam civitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. 13  igitur inde revocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent. 14  tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent. 15  Athenienses tanta bellorum tempestate permoti duo duces deligunt Periclen spectatae virtutis virum et Sophoclen scribtorem tragoediarum: qui diviso exercitu et Spartanorum fines late populati sunt et multas Asiae civitates Atheniensium imperio adiecerunt. 16  hinc porro per annos quinquaginta incerta semper victoria terra marique pugnatum est, donec Spartani, et opibus inminutis et fide profligata, sociis quoque probro fuere. 17  Sed haec per tot aetatum volumina incubuisse Graeciae parvi penditur. nunc autem interpellari interdum voluptates et impediri parumper libidines non sustinetur. 18  quamquam inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati vel enutriti erant et meliora non noverant: isti autem, perpetuo in vita sua tranquillitatum et deliciarum sereno adsuefacti, ad omne vel modicum obductae sollicitudinis nubilum commoventur. 19  atque utinam ipsum depulsorem huius vel modicae inquietudinis precarentur, cuius munere hanc ignoratam aliis temporibus iugitatem pacis habuerunt. 20  et quoniam spopondisse memini, cum veluti articulis quibusdam dicendi ordinem definirem, dicturum me esse ab orbe condito usque ad urbem conditam, 21  huic volumini quod ab orbe condito explicuimus finis hic sit, ut ab urbe condita sequens libellus incipiat, qui contextiora illorum temporum mala, exercitatioribus quippe ad nequitiam atque eruditioribus hominibus, continebit.

Zurück